- VOLUTIO
- VOLUTIOapud Auctorem Vitae Desiderii Episcopi Cadurcens. c. 11. Sepulturam quoque sibi in eodem Monasterio sub dextri lateris volutione praepari iussit, aliosque medii aevi Scriptores; Voluta, in Chron.Abbatiae S. Trudonis, l. 6. et Volta, apud Durandum, Rat. l. 1. c. 1. n. 19. unde Gall. voute; Item Volumen Isidoro, et Transvolutum tectum, apud Gregor. Turonens. fornix est, camera, seu curva porticus, ut vocat Spartianus in Pescennio Nigro, c. 6. Graec. ἔιλημα. Unde Εἰληματικαὶ καμάραι, quae ex structura factae essent et concavos recessus haberent, ad discrimen τῶ δρομικῶν, quae semicylindri formam haberent, essentque oblongae. Ε᾿ιληματικὸς ναὸς, seu ἐιλητὸς, templum huiusmodi cameris volutilibus constans, qualia templa Volutilia et Volubilia Latine dicere liceat, uti et Anastasio alicubi appellantur. Sic Volubilia Monumenta apud Auctorem Itiner. Burdigal. sepulchra dicuntur concamerata, qualibus Iudaei et Graeci utebantur, cryptae, hypogaea et speluncae, aliter appellatis. Et volutiles columnae, et volutiles phari, apud Anastasium eundem, in Vitis Pontific. etc. Ε῾λίςςειν de cameris huiusmodi usurpat Paulus Silentiarius, in Ecphrasi Templi S. Soph.--- Διχθαδίας δὲΗ᾿μιτελεῖς ἀψῖδας ὀλίζονας ἴχνεσι κόγχηςΑ῎νδρες ὑπειλίξαντο δαήμονες ---Idem ἕλικα ἄντυγα vocat apsidem, et concham, τρίελικτον ἀψῖδα. Et sane ἕλιξ idem etiam, quod ψαλὶς, infimae Latinitati voluta, ut vidimus. Ornabantur istiusmodi camerae, bracteis aureis, teste Vopiscô, in Aureliano; vel etiam musivô pingebantur, uti legimus apud Spartian. d. l. Sic apsides et camerae templorum, porticuum, Basilicarum, oratoriorum et tricliniorum, decoratae, occurrunt passim apud Anastasium, ubi supra. Vide plura hanc in rem, apud Salmas. Not. ad Hist. Aug. Scriptores praefatos: et Exercit. Plin. ad Solin. p. 1219. et hîc passim. Apud veterem Interpretem Palladii, Lausiacorum c. 22. Trium sibi voluminum cellulas secit: vode tholum significari, adnotat Carolus du Fresne in Glossario.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.